# Sphaera 69

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/69

Cap. IIII. Otandum autem, quod illis quorum zenith est N in aequinoctiali circulo, Sol bis in anno transit per zgnith capitis eorum, scilicet quando est in principio arietis, & in principio librae: & tunc sunt illis duo alta solstitia, queniam Sol directe transit supra capita eorum. Sunt iterum illis duo ima solstitia, quando Sol est in primis punctis cancri & capricorni: & dicuntur ima, quia tunc Sol maxime remouetur à zenith capitis eorum. Vnde ex praedictis patet, cum semper habeant aequinoctium, in anno quatuor habebunt solstitia, duo altè & duo ima. Patet etiam, quod duas habent aestates, sole scilicet existente in alterutro pun ctorum aequinoctialium, vel prope. Duas etiam habent hyemes, scilicet sole existente in primis punctis cancri & capricorni, vel prope. Et hoc est, quod dicit Alfraganus, quod aestas & hyems. sci Distet. 6 licet nostrae, sunt illis vnius & eiusdem complexionis: quoniam duo tempora, quae sunt nobis aestas & hyems, sunt illis duae hyemes. Vnde Lucan. lib. 9.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
