# Sphaera 7

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/7

Veteres laudant Archiae columbam, & varia Archimedis opera: at longe admirabilius opus est, breuis ille libellus Theoricarum Purbachij, qui summam longißimi operis Ptolemei complexus, positus orbium subijcit oculis. Quid dicam de reliquis monumentis, de mtegra epitome, de tabulis, in quibus vt absoluerent artem, vsum praeceptorum ostenderunt? Hactenus igitur huius doctrinae laus penes nostros homines fuit. Nam autores illi semina huius doctrinae sparserunt per Germaniam, non aliter ac fruvum semina Triptolemus in Graecia dißsipasse scribitur. Quare turpißimum nobis fuit, tam honestam posse ßionem optimarum rerum amittere. Sed sunt nonnulli Epicurei Theologi, qui totum hoc doctrinae genus irrident, nec solum praedictionibus fidem aetrahunt, sed etiam vituperant motuum cognitionem: quos sinamus vnà cum Epicuro ineptire. Sunt enim eiusmodi, vt magis opus habeant medicis, quam geometris. Est enim manifestum insaniae genus aspernari motuum cognitionem, quae habet eruditißimas & firmißimas raiones, vt maxime alteram illam partem diuinatricem omittamus.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
