Latin
SCHOLIVM
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 76
Unproofread scanNot analysed yet
Econuerso contingit illis Sole existente in primo pun cto capricorni. Est enim tunc illis vna nox 24 horarum, &quasi instans pro die. Quorum Zenith est inter circulum arcticum, &polum mundi. Cap. IX. Llis autem quorum zenith est inter circulum arcticum &polum mundi arcticum, con tingit, quod horizon illorum intersecat zodiacum in duobus pun ctis aequidistantibus à principio cancri, &in reuolutione firmamenti contingit, quod illa por tio Zodiaci intercepta semper relinquitur supra horizontem. Vnde patet, quod quàm diu Sol est in illa portione intercepta, erit vnus dies continuus sine nocte.