# Sphaera 76

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/76

Econuerso contingit illis Sole existente in primo pun cto capricorni. Est enim tunc illis vna nox 24 horarum, & quasi instans pro die. Quorum Zenith est inter circulum arcticum, & polum mundi. Cap. IX. Llis autem quorum zenith est inter circulum arcticum & polum mundi arcticum, con tingit, quod horizon illorum intersecat zodiacum in duobus pun ctis aequidistantibus à principio cancri, & in reuolutione firmamenti contingit, quod illa por tio Zodiaci intercepta semper relinquitur supra horizontem. Vnde patet, quod quàm diu Sol est in illa portione intercepta, erit vnus dies continuus sine nocte.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
