Latin
Cap. X
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 77-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. X. Llis autem quorum Zenith est in polo arctico, contingit quod illorum horizon est idem quod aequinoctialis. Vnde cum aequinod by Google itiz ctialis intersecet zodiacum in duas partes aequales, sic &illorum horizon relinquit medietatem zodiaci supra se &reliquam infra. Vnde cum Sol decurrit per illam medietatem, quae est à principio arietis, vsque ad finem virginis, vnus erit dies continuus sine nocte, &cum sol decurrit in reliqua medietate, quae est à principio librae, vsque in finem piscium, erit nox vna continua sine die. Quare &vna medietas totius anni, est vna dies artificialis, &alia medietas est vna nox. Vnde totus annus est ibi vnus dies naturalis. Sed cum ibi nunquam magis 23.