# Sphaera 77-2

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/77-2

Cap. X. Llis autem quorum Zenith est in polo arctico, contingit quod illorum horizon est idem quod aequinoctialis. Vnde cum aequinod by Google itiz ctialis intersecet zodiacum in duas partes aequales, sic & illorum horizon relinquit medietatem zodiaci supra se & reliquam infra. Vnde cum Sol decurrit per illam medietatem, quae est à principio arietis, vsque ad finem virginis, vnus erit dies continuus sine nocte, & cum sol decurrit in reliqua medietate, quae est à principio librae, vsque in finem piscium, erit nox vna continua sine die. Quare & vna medietas totius anni, est vna dies artificialis, & alia medietas est vna nox. Vnde totus annus est ibi vnus dies naturalis. Sed cum ibi nunquam magis 23.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
