# Sphaera 77

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/77

ergo si illa portio fuerit ad quantitatem signi vnius, erit ibi dies continuus vnius mensis sine nocte: Si ad quantitatem duorum signorum, erit dies continuus duorum mensiumsine nocte, & ita deinceps. Similiter contingit eisdem, quod portio zodiaci intercepta ab illis duobus punctis aequidistantibus à principio capricorni, semper relinquitur sub horizonte. vnde cum Sol est in illa portione intercepta, erit vna nox continua sine die, breuis vel magna, secundum quantitatem interceptae portionis. Signa autem reliqua, quae eis oriuntur & occidunt, praeposterè oriuntur & occidunt. Oriuntur praepo sterè, sicut taurus ante arietem, aries ante pisces, pisces ante aquarium, & tamen signa his opposita oriuntur recto ordine, & occidunt praepostere, vt scorpius ante libram, libra ante virginem, & tamen signa his opposita occidunt directe, illa scili cet quae oriebantur praepostere, vt Taurus. Quorum Zenith est in polo arctico.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
