Latin
Cap. X
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 79
Unproofread scanNot analysed yet
scilicet per quantitatem vnius sic ni) dicendum quod aer est ibi nubilosus &spissus. Radius enim solaris ibi existens debilis virtutis, magis de vaporibus eleuat quam possit consumere: vnde aerem non serenat, &non est dies. De diuisione climatum. Cap. XI. Maginetur autem quidam circulus in suI perficie terrae, directè suppositus aequino ctiali. Intelligatur etiam alius circulus in superficie terrae, transiens per orientem &occidentem, &per polos mundi. Isti duo circuli intersecant sese in duobus locis, ad angulos rectos sphaerales, &diuidunt totam terram in quatuor quartas: quarum vna est nostra habitabilis, illa sci ucet, quae intercipitur inter semicirculum ductum ab oriente in occidentem, in superficie aequinoctialis, &semicirculum ductum ab oriente in occidentem per polum arcticum. Nec tamen illa quarta tota est habitabilis, quoniam partes illius propinquae aequinoctiali, inhabitabiles sunt propter nimium calorem. Similiter partes eius propinquae polo arctico inhabitabiles sunt, propter nimiam frigiditatem. Intelligatur igitur vna linea, aequecistans ab aequinoctiali, diuidens partes quartae inhabitabiles propter calorem, à partibus habitabilib. quae sunt versus septentrionem. Intelligatur etiam alia linea, aequidistans à polo arctico, diuidens partes quartae quae sunt versus septentrionem, inhabitabiles propter frigus, à partibus habitabilibus, quae sunt versus aequinoctialem. Inter istas etiam duas lineas extremas, intelligantur sex lineae parallelae aequinoctiali, quae cum duabus prioribus diuidunt partem totalem quartae habitabilem in seprtem portiones, quae dicuntur septem climata.