# Sphaera 80

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/80

SCHOLIVM. Dicitur autem Clima certum spacium terrae habitabilis & temperatę, inter cuius principium versus Aequinoctialem, & finem versus polum, prolixioris diei vel noctis quantitas per mediam horam variatur. Vel clima est spacium terrae, inter duos parallelos comprehensum, in quo per dimidiam horam accidit variatio diei longissimi. Idem nanque dies aestiuus aliquantus, qui est in vna regione, sensibiliter est minor in regione propinquiore Austro. Spacium igitur tartum, quantum incipit dies maxima sensibiliter variari, dicitur Clima. Nec obscruatum est idem horologium, neque totidem horae taliim diei, in principio & fine huius spacij. Medium igitur primi climatis est, vbi maioris diei prolixitas est 13. horarum, & eleuatio poli mudi supra circulum hemisphaerij 16. gradibus, & duabus tertûs vnius, & diciur clma dia Meroes. Initium verò eius est, vbi diei maioris prolixitas est 12. horarum & dimidiae, & quartae vnius horae. & eleuatur polus supra horizontem gradibus 12. & dimidio, & quarta vmus gradus. Et extenditur etus latitudo vsque ad locum, vbi longuudo prolixioris diei est 13. horarum, & quartae vnius. & eleuatur polus 20.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
