# Sphaera 81

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/81

gradi bus & dimidio, quod spacium terrae est 440 milliariorum. Medium autem secundi climatis est, vbi maior dies est 13. horarum & dimidiae, & eleuatio poli supra horizontem 24. graduum, & quartae partis vnius gradus. Et dicitur clima dia Syenes. La titudo verò eius est ex termino primi climatis vsque ad locum, vbi sit dies prolixior 13. horarum & dimidiae, & quartae partis vnius horae, & eleuatur polus 27. gradibus & dimidio, & spa cium terrae est 400. milliariorum. Medium tertij climutis est, vbi fit longitudo prolixioris diei 14. horarum, & eleuatio poli supra horizontem 30. graduum, & dimidij & quar tae vnius partis. Et dicitur clima dia Alexandrias. Latitudo eius est ex termino secundi climatis, vsque vbi prolixior dies est 14. horarum, & quartae vnius, & altitudo poli 3; graduum, & duarum tertiarum, quod spacium terrae est 350. milliariorum. Medium quidem quarti climatis est, vbi maioris diet prolixitas est 14. horarum & dimidiae, & poli altitudo 36. graduum & duarum quintarum, & dicitur dia Rhodon. Latitudo verò eius est ex termino tertij climatis, vsque vbi prolixitas maioris diei est 14. horarum & dimidiae, & quartae partis vnius, eleuatio autem poli 39. graduum, quod spacium terrae est 300.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
