# Sphaera 82

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, SCHOLIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/82

milliariorum. Medium quinti climatis est, vbi maior dies est 15. horarum, & eleuatio poli 41. gradus et tertiae vnius, et dicitur clima dia Rhomes. Latitudo vero eius est ex termino quarti climatis, vsque vbi prolixitas diei sit 15. horarum, & quartae vnius, & eleuatio axis 43. graduum & dimidij, quod spacium terrae est 255. milliariorum. Medium sexti climatis est, vbi prolixior dies est 15. horarum & dimidiae, & eleuatur polus su pra horizontem 45. gradibus, & duabus quintis vnius. Et dicitur clima dia Boristheneos. cuius latitudo est, ex termino quinti climatis, vsque vbi lon gitudo diei prolixioris est 15. horarum & dimidiae, & quartae vnius, & axis elenatio A7, graduum, & quartae vnius, quae distantia terrae est 212. milliariorum. Medium autem septimi clmatis est, vbi maior prolixitas diei est 16. horarum, & elenatio poli su pra horizontem 48. graduum, & duarum tertia rum. Et dicitur clima dia Riphaeon. Latitudo ve ro eius est ex termino sexti climatis, vsque vbi ma xima dies est 16. horarum & quartae vnius, & cleuatur polus mundi supra horizontem 50. gradibus & dimidio, quod spacium terrae est 185.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
