# Sphaera 87

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, LIBER QVAR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/87

diebus, & quar ta vnius diei praeter rem modicam, quae nullius est sensibilitatis. Quilibet autem Planeta, praeter Solem, tres habet circulos, scilicet aequantem, deferentem, & epicyclum. Aequans quidem Lunae, est circulus concentricus cum terra, & est in superficie eclipticae. Eius verò Deferens est circulus eccentricus: nec est in superficie eclipticae, imò vna eius medietas declinat versus septentrionem, altera versus austrum. Et deferens aequantem intersecat in duobus locis. Et figura intersectionis appellatur draco, quoniam lata est in medio, & angustior versus finem. Intersectio igitur illa, per quam Luna mouetur ab austro, versus aquilonem, ap. pellatur caput draconis. Reliqua verò intersectio, per quam mouetur à septentrione in austrum, dicitur cauda draconis. Deferens quidem & aequans cuiuslibet Planetae sunt aequales. Et est sciendum, quod tam deferens, quàm aequans, Saturni, Iouis, Martis, Veneris, & Mercurij, sunt eccentrici & extra superficiem eclipticae, & tamen illi duo sunt in eadem superficie. Quilibet etiam planeta praeter Solem habet epicyclum. Et est epicyclus cir culus paruus per cuius circunferentiam defertur corpus planetae, & centrum epicycli semper defertur in circunferentia deferentis.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
