Latin
LIBER QVAR
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 89
Unproofread scanNot analysed yet
De statione, directione, &retrogradatione planetarum. Cap. II. Tigitur duae lineae ducantur à centro ter rae, ita quod includant epicyclum alicuius planetae, vna ex parte orientis, reliqua ex parte occidentis, punctus contactus ex parte orientis, dicitur statio prima: punctus verò con tactus ex parte occiden tis, dicitur statio secunda. Et quando planeta est in alterutra illarum stationum, dicitur stationarius. Arcus verò epicycli superior inter du as stationes interceptus, dicitur directio: &quando planeta est in illo, tunc dicitur directus. Arcus verò epicycli inferior, inter duas stationes interceptus, dicitur retrogradatio, &planeta ibi existes dicitur retrogradus. Lunae autem non à ßignatur statio, directio, vel retrogradatio. Vnde non dicitur Luna stationaria, directa, vel retrograda, pro pter velocitatem motus in eius epicyclo.