# Sphaera 90

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/90

Cap. III. Vm autem sit Sol major terra, necesse est quòd medietas sphaerae terrae à sole semper illuminetur, & vmbra terrae extensa in aere tornatilis, minuatur in rotunditate donec deficiat in superficie circuli signorum, infeparabilis à nadir solis. Est autem Nadir solis, punctus directè oppositus soli in firmamento. Vnde cum in plenilunio Luna fuerit in capite, vel in cau da draconis sub nadir solis, tunc terra interponetur Soli & Lunae, & conus vmbrae terrae cadet super corpus Lunae. Vnde cum Luna lumen non habeat, nisi à Sole, in rei veritate deficit à lumine. NSIS Et est eclipsis generalis in omni terra si ipsa fuerit in capite vel cauda draconis directè. Particularis verò, si fuerit propè infra metas determinatas, sci licet eclipsi. Et semper n plenilunio, vel circa, con tingit eclipsis. Vnde cum non in qualibet oppositione, hoc est, plenilunio sit Luna in capite vel canda draconis, nec supposita nadir solis, non est necesse in quolibet plenilunio Lunam pati eclipsim, vt patet m praesenti figura, quae subsequitur.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
