Latin
Cap. III
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 92
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. De eclipsi solis. Vm autem Luna fuerit in capite vel in in cauda draconis, vel prope, vel infra metas supradictas, &in coniunctio ne cum Sole, tunc corpus lunare interponetur inter aspectum nostrum et corpus solare. Vnde obumbrabit nobis claritatem Solis, &ita Sol patietur eclipsim: non quia deficiat lumine, sed deficit nobis, pro pter interpositionem Lunae inter aspectum nostrum &solare corpus. Ex his patet, quod non semper est eclipsis Solis in coniunctione siue in nouilunio.