# Sphaera 92

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/92

Cap. IIII. De eclipsi solis. Vm autem Luna fuerit in capite vel in in cauda draconis, vel prope, vel infra metas supradictas, & in coniunctio ne cum Sole, tunc corpus lunare interponetur inter aspectum nostrum et corpus solare. Vnde obumbrabit nobis claritatem Solis, & ita Sol patietur eclipsim: non quia deficiat lumine, sed deficit nobis, pro pter interpositionem Lunae inter aspectum nostrum & solare corpus. Ex his patet, quod non semper est eclipsis Solis in coniunctione siue in nouilunio.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
