# Sphaera 93

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/93

Notandum etiam, quod quando est eclipsis Lu nae est eclipsis in omni terra, sed quando est eclipsis solis nequaquam, immo in vno climate est ecii psis, & in alio non: quod contingit propter diuersitatem aspectus in diuersis climatibus. Vnde Vir gilius eleganti ßimò naturas vtrusque eclipsis, sub compendio, tetigit, dicens, Defectus Lunae varios, Solisque labores. Ex praedictis patet, quod cum eclipsis Solis esset in paßione domini, & eadem paßio esset in plenilunio, illa eclipsis non fuit naturalis: immo mi raculosa, & contraria naturae. quia eclipsis Solis in nouilunio, vel circa, debet contingere. Propter dibzy G Go

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
