# Sphaera 97

Johannes de Sacrobosco, Sphaera, PROPOSITIO XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/97
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-de-sacrobosco/sphaera/97

Cumque fuerit vnus eorum ante solem, appropinquat ei sol, & uidetur eius apparitio in occidente in uespere: nominaturque occidentalis, donec occultetur sub radijs solis. Cumque transierit eum sol per cursum suum, & exierit de sub radijs, apparebit in oriente mane, & nominatur orientalis: eritque unicuique eorum occasus in uespere, Venus autem & Mercurius & ortus in mane. eo quòd sunt cursu uelociores sole, cumque fuerit unus eorum coniunctus soli, fueritque cursu directus, uincit eum, et transiens egreditur de sub radijs. Eritque ortus eius in occasu uespere, donec ueniat ad maximam suam longitudinem à sole in circulo breui. Post hoc minuitur cursus eius, & reuertitur ad radios eius: eritque occultatio eius in uespere occidente. Cumque separatus fuerit à Sole, & exierit de sub radijs, orietur in oriente manè, donec perueniat ad longitu dinem suam maiorem à Sole. Post hoc fit cursu uelocior, & attingit Solem, eritque eius occasus in Luna verò est uelocior Sole oriente manê. cursu, & non est ei retrogradatio.

---

Johannes de Sacrobosco, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
