Latin
PROPOSITIO XXII
Johannes de Sacrobosco, Sphaera 98
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo attingit So lem, &occidit in oriente manè, transitque cum: &oritur in occidente uespere. DE ESSE quoque stellarum fixarum iam narrauimus in initio libri, quòd quicquid ex eis fuerit prope axem septentrionalem, non sit ei occasus in climatibus septentrionalibus. Et quanto plus aucta fuerit longitudo climatis in septentrione, tanto plus augetur altitudo axis ab hemisphaerio, &eo magis non erit eis occasus in ipso climate, &sunt hae Algeth &Alpharcadan, &Henethai. quae sunt stellae Vrsae maioris atque minoris, in quarto climate. Et similiter quicquid opponitur his stellis ex parte axis meridiani, non erit ei ortus meridianus in eodem climate. Quicquid etiam fuerit ex eis magis elongatum ab axe, fueritque occasus in his partibus, quae excedunt quinque climata: fueritque eius longitudo maxima à circulo signorum, non est ei occultatio sub radijs Solis propter prolixitatem morae eius super terram, &quo cum Sol fuerit in gradu longitudinis stellae, erit ortus eius ante ipsum Solem, &eius occasus post ipsum. Quod si fuerit stella ante initium Cancri, uel initium Capricorni, erit tempus quo praecedit eum per ortum aequale tempori, quo succedit ei per occasum.