Latin
CAPUT I
Johannes Hevelius, Selenographia 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo bonae &perfectae sectienis lentes A vitiosis smi discernendae. Quâ ratione varia lentium sigura cognostatur. Nota perfectae expoliti onis. Cnilibet lamina vel virii signirato prculiare relum quad politurae inserris applican dum. enim, si hoc objectum in forma oblongâ, vel aliâ diversâ figurâ, cernitur, non satis rotundatum est vitrum, nec excavatum ac elaboratum. IV. Videndum etiam est, nunquid specillum inaequaliter micet, vel rectè sese habeat? Hoc fit, quando objecta in rectâ lineâ posita &specillum incurrentia seu erecta corpora in specillis minimè curva, obliqua, elevataque apparent: id quod deprehendere licet, si specillum senestris obvertatur, &fenestrae in illis cum lamellis plumbeis resplendentes in rectâ lineâ &genuinâ positione visui objiciantur, neque versus peripheriam specilli incurvatae vel arcuatae se sistant. Quòd si enim exactè omnes fenestrae partes in rectâ positurâ exhibentur, indicio est, specillum rectè esse excavatum, &ex legitimâ sectione elaboratum, tam in medio, quàm in ambitu. Hoc etiam modo cognoscere potes, quali segmentò specil lum convexum constet, majorine vel minori. Nam, quod majus sphaerae segmentum capit, in eo fenestellae speculariae grandiores apparent, quàm in alio, quod minus capit. Et quo magis exiguae senestellae in specillo conspiciuntur, eò minorem poscit sibi tubum. Idem quoque de cavis specillis esto judicium: quò enim Rhombi specularii minores in iis apparent, eò profundiores sunt, eoque minori sphaerico segmento constant. Tertiò, ratione expolitionis in specillis insuper attendendum est; 1. Num etiam omnes leves rasurae sint perpoliendo remotae? 2. An specillum adhuc quasdam nebulas veluti nubeculas, ostentet, quae faciunt, ut lentes quasi cuticulâ obductae appareant? In quibus namque illae cernuntur, nondum sufficienter expolita sunt. Neque etiam hîc non notandum, quòd specillum supra modum possit expoliri; cujus rei fit ex eo significatio: quando specillum inaequaliter micat, eò quòd non rectè sit expolitum, legitimaque lectio figurae mutata &vel specillo nimiûm, in medio vel margine, poliendo ademtum. Hoc facilè accidere potest, si tela laminae, in quâ expolitio facta, segmento vitri non exactè congruit. Illud vitium qui vult declinare, necesse est, ut cuilibet segmento sphaerico peculiares suas telas &poliendi instrumenta applicet. Plura quidem adhuc de modo expoliendi vitra, tum de reliquis, quorum breviter in hoc capite mentio facta est, in medium proferre potuissem, si id instituti mei ratio permisisset: quia verò in hisce Selenographiae prolegomenis de talibus ex professo agere non constitui, ideoque pauca haec dicta sufficiant.