# Selenographia 103

Johannes Hevelius, Selenographia, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/103

Pręterea hic animadversione dignum est, quod Sol semper in tabulâ & circulo observatorio, suam faciem inversam exhibeat, ita ut verus limbus Solis orientalis hîc Z sit, & occidentalis vv: sic & superior pars Solis in Eclipticâ, in circulo observatorio quasi esset inferior, praesentatur: quamobrem, si Macularum nativus situs in Sole representari debet, tunc circulus observatorius, unà cum Maculis, & chartâ planè est invertendus, ita ut posterius latus chartae fiat prius, & pars signata u superiorem, signata verò S inferiorem Z semper sinistrum, & vv dextrum occupet locum. 11. Quòd hic modus observandi, sit longè facilior & expeditior, quàm Machina Helioscopica Scheineriana, quilibet, qui utriusque rei fecit periculum, fatebitur. Hic enim discum Solis, sine aliquâ difficultate, tam in chartâ, quàm in circulo observatorio possum retinere, dum tabellam lente moveo, eamque motis cochleis vel attollo, vel deprimo; aut etiam imponendo unum digitum baculo, universam hanc Machinam dirigo, ve luti hoc quemlibet experientia, rerum Magistra, luculenter docebit. 12. Investigatio autem Eclipticae in circulo observatorio valde est necessaria: quippe sine illâ omnis observatio est imperfecta. Haec autem inquiritur per angulum Verticalis & Eclipticae, qui diversis modis vel mechanicè, vel beneficio calculi cognoscitur, sicut sphaericę doctrinę Doctores & inter alios etiam Scheinerus, in suâ Rosâ Vrsina; lib. 2. cap. 38. 39. & 40. pag. 144. & 149. docet. Modus equidem explorandi hunc angulum, per calculum est omnium certissimus, sed simul magno labore & molestiâ conjunctus, pręsertim, cùm complures dantur observationes. Quocirca aliam rationem sum ingi essus, non quidem eam, quâ communiter usus est Christoph. Scheinerus, quaerendo eum per Globum, vel Astrolabium, eò quòd hic facilis lapsus intra unum & alterum gradum fieri queat; sed conQuid elrerius in continuarione observarionum sit attendrndum? Modus his observandi Maeculas Solis Scheineriano praefertur. Angulus Ecliprica ac Verricalis hic requiritur, & quo modo i sit investigands. sed construxi peculiarem tabulam, nostrę Gedanensi Elevationi Poli, quę est 54 1.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
