Latin
106.6 to 106.8
Johannes Hevelius, Selenographia 106.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sole igitur deficiente, intra spatium duorum extimiorum circulorum, non solùm verum observationis tempus, &punctum verticale, sicut in Maculis facere consvevisti (ex quibus postmodum angulus Verticalis &Eclipticae, &ex hoc, Ecliptica ipsa inquiritur) diligenter notes, verùm etiam in omnibus phasibus, &Segmentis circuli, curvatum latus Solis deficientis tribus punctis designatum, in quolibet segmento circuli, tam respectu peripheriae, quàm mediae partis, vel, quod praestat, integram lineam, perquàm diligenter annota; ex quâ deinceps exactam Lunae diametrum elicies, ut &locum, quo Sol respectu Eclipticae primùm incepit deficere: perspicies etiam, quomodo Luna subtermeaverit, &cursum suum quasi contorserit, &quomodo Eclipsis in orientali limbo defierit; quanta extiterit, quem angulum orbita Lunae cum Eclipticâ constituerit, si puncta verticalia, ope perpendiculi, ad cujusque digiti defectum, probè observata sint. Haec omnia certè, si Sol tantummodo per nudum foramen in obscuram cameram adlabitur, nequeunt observari; quoniam hoc pacto cuspides deficientis Solis, semper obtusae in albam tabulam incidunt: praeterea Eclipsis Solis semper minor aparet, quàm revera ipsa est; sicut Kepplerus in suis Paralipomenis in Vitellionem cap. 1. pag. 54. demonstrat. Vt autem hic modus observandi Eclipses Solares eò meliùs percipiatur, adducam in exemplum observatam à me Eclipsin Solis, Anno 1645. Mense Augusto, cui quoque Schema observationis adjungam. In hoc sex crassiores circuli, duodecim digitos Eclipticos referunt; subtiliores autem &intercurrentes concentrici, quadrantes digitorum; reliquae omnes sectiones circulorum sunt phases Eclipseos Solis, quarum 30. sunt: adstantes numeri significant, quot digitorum ipsae phases fuerint. Proposueram quidem plures observare phases, nimirum ad tactum cujuslibet segmenti circuli: verùm intercurrentes nubeculae &inquietudo aëris, hoc meum propositum impediebant, ita ut plures earum consignare nequiverim. In superiori parte dextram versùs, initium Eclipsis Solis accidebat, postea Luna magis magisque Solem intercurrebat, eumque obscurabat eâ formâ, quae ex appositâ figurâ M conspicitur, ita ut maxima Solis defectio hîc Gedani 7, digitos aequaret: postea sensim decrescebat, ita ut finis in superiori margine sinistram versùs conspiceretur.