Latin
CRESCENTIS OBSCURATIONIS
Johannes Hevelius, Selenographia 110
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco initiò statim, scalam Astronomicam ad Lunam, direxerunt, cujus videlicet beneficio sperarunt (nec frustrà) paulatim cumque tempore ulteriùs, ad reliqua astra perveniri, &oculis atque animo, tum motum tum naturam essentiamque illorum explorari posse. Diversas itaque &mirabiles foverunt opiniones, de Lunae figurâ, Maculis, lumine, &naturâ, nec de ullâ unquam, quàm de hâc materiâ, graviores &vehementiores conflictationes &disputationes, inter antiquos illos Philosophos viguêre; quas insequentibus non solùm breviter, sed maximè erroneas opiniones refutandas, &è contra veras magis magisque stabiliendas esse mecum planè existimo: ultrò quidem fassus, egregiè arduum sic mihi suscipiendum esse negotium, tum ad veterum placita examinanda, tum ad naturalem Lunae vultum patefaciendum, ne ab hominibus cerebrò fictum potiùs admiremur opus, quàm à Creatoris DEI digitis factum. Primò autem, ex antiquissimis Philosophis nonnulli, inprimis Clearchus &Argesinax, existimarunt, Maculas Lunares simulacra esse specularia &imagines magni maris in Lunâ apparentes, per reflexionem ad nos transeuntes; teste Plutarcho in libro de facie Lunae. Cùm sententiae verò hujus falsitas, tum ipsius rei impossibilitas, hinc patet clarissimè: nam, cùm certum sit, extraque omne dubium, Lunam circa totam moveri terram, idque fieri non motu solùm proprio, viginti septem circiter diebus, sed &motu diurno, uti volunt Peripatetici spatio scilicet viginti quatuor horarum, inde omnibus terrarum incolis, ubivis locorum ea fit aspectabilis: idcirco, omninò necesse esset, eam, quâ aspectum, &quà Macularum situm figuramque figuramque, singulis momentis variari debere, quòd autem longè se aliter habet; taceo radios obliquè in specuium incidentes tantùm in partem planè obversam pertingere posse; quapropter omnia illorum simulacra quae in terris sunt non ad nos Macula Lused in coelum reflecterentur.