# Selenographia 110

Johannes Hevelius, Selenographia, CRESCENTIS OBSCURATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/110

Idcirco initiò statim, scalam Astronomicam ad Lunam, direxerunt, cujus videlicet beneficio sperarunt (nec frustrà) paulatim cumque tempore ulteriùs, ad reliqua astra perveniri, & oculis atque animo, tum motum tum naturam essentiamque illorum explorari posse. Diversas itaque & mirabiles foverunt opiniones, de Lunae figurâ, Maculis, lumine, & naturâ, nec de ullâ unquam, quàm de hâc materiâ, graviores & vehementiores conflictationes & disputationes, inter antiquos illos Philosophos viguêre; quas insequentibus non solùm breviter, sed maximè erroneas opiniones refutandas, & è contra veras magis magisque stabiliendas esse mecum planè existimo: ultrò quidem fassus, egregiè arduum sic mihi suscipiendum esse negotium, tum ad veterum placita examinanda, tum ad naturalem Lunae vultum patefaciendum, ne ab hominibus cerebrò fictum potiùs admiremur opus, quàm à Creatoris DEI digitis factum. Primò autem, ex antiquissimis Philosophis nonnulli, inprimis Clearchus & Argesinax, existimarunt, Maculas Lunares simulacra esse specularia & imagines magni maris in Lunâ apparentes, per reflexionem ad nos transeuntes; teste Plutarcho in libro de facie Lunae. Cùm sententiae verò hujus falsitas, tum ipsius rei impossibilitas, hinc patet clarissimè: nam, cùm certum sit, extraque omne dubium, Lunam circa totam moveri terram, idque fieri non motu solùm proprio, viginti septem circiter diebus, sed & motu diurno, uti volunt Peripatetici spatio scilicet viginti quatuor horarum, inde omnibus terrarum incolis, ubivis locorum ea fit aspectabilis: idcirco, omninò necesse esset, eam, quâ aspectum, & quà Macularum situm figuramque figuramque, singulis momentis variari debere, quòd autem longè se aliter habet; taceo radios obliquè in specuium incidentes tantùm in partem planè obversam pertingere posse; quapropter omnia illorum simulacra quae in terris sunt non ad nos Macula Lused in coelum reflecterentur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
