# Selenographia 112

Johannes Hevelius, Selenographia, CRESCENTIS OBSCURATIONIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/112

Maculae Lunares fixum semper obrinent locum. Libratio aliquae Disci, in Lunâ animadvertitur Prripatetici Lunam ex partibus desioribus atque rarioribm cunstare sentiunt. Densiores partes opaciures, & rariores partes abepacitaris infectione puriures nominar Aquitiam, imò interdum spe citiùs in Sole planè evanescunt, unde & Maculis Lunaribus talis mutatio competeret, quod sanè experientiae omnino adversatur. 4. Diogenes Laërtius refert, Berosum Chaldaeum docuisse, Lunam ab unâ parte proprium habere Lumen, ab alterâ verò penitùs esse obscuram; ita ut ex illius conversione corporis, lumen quotidie crescat, usque dum totum hemisphaerium luminosum sit conspicuum. Impossibilitas autem hujus rei, & ex hoc facilè colligitur: cùm enim certa quaedam Macula, exempli gratiâ, in phasi falcatae Lunae crescentis ad limbum occidentalem sita esset, necessariò illa Macula paulatim ad ortum vergeret, sectionemque luminis & umbrae ad Plenilunium usque semper sequeretur; quo tempore, jam non in occasu illa praedicta Macula, sed in ortu videnda esset; quod autem non animadvertitur: sed, si Macula quaedam peripheriae occidentaliori adhaeret, circa Novilunium, in quâdam phasi à conjunctione recenti, ibidem persistit, licet lumen Lunae quotidie crescat: adeò ut Maculae locum fixum ferè semper obtineant, unumque solummodo hemisphaerium nobis sit conspicuum; attamen Luna paululùm libratur: de quo suo loco & tempore fusiùs tractabimus. 5. Peripatetici, ad partes densiores rarioresque stabiliendas, omnem movent lapidem: densiores, partem Lunae lucidiorem, ob majorem resistentiam; rariores verò; ob minorem opacitatem, Maculas referre, ajunt; sed omnes inter non convenit. Alii enim Maculas Lunae lucidiores, ex partibus rarioribus, quòd plùs luminis imbibant, oriri; Maculas verò obscuriores ex partibus densioribus, quòd non tantùm luminis non retineant, progenerari sentiunt: quia sibi imaginantur, quòd Luna non per radios Solis reflexos conspiciatur, sed quòd à Sole illustrata & completa lumen ejus effundat. Franciscus verò Aguilonius lib. 5. Optic. pag. 422. Densiores partes, opaciores, & rariores partes, ab opacitatis infectione puriores, nominat. Vt ut autem sit, res eodem recedit, nec ideo meliùs haec sententia confirmatur. Nam si Maculae quae nudo Lunares Tnon locrior hir aurem, de illie nvisu spectantur, verùm de reliquis minoribus, quas Montes & Valles recentiores esse autumant, & oculo armato solummodo aspectabiles fiunt) constantem quendàm & invariabilem colorem quocunque tempore retinerent; speciem aliquam veCertae Maculae Lunares ritatis haec opinio prae se ferret: at indicatae Maculae Lunae miin continud nores, lumen & umbram de die in diem, imò in horam, variant: variatione luminis & dum non solùm obscuriores vel lucidiores, majores minoresve umbrae ver& denique prorsus lucidissimae evadunt; sed pars obscurior, nisantur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
