Latin
CRESCENTIS OBSCURATIONIS
Johannes Hevelius, Selenographia 115
Unproofread scanNot analysed yet
Christi 237 12. Aprilis. 5. Ammianus Marcellinus lib. 20. 6. An. 1187. 4. Septembris. 7. Anno 1560. die 21. Augusti, Clavius testis. Conimbricae Solem, circa meridiem, non modico tempore contectum latuisse, tenebrasque fuisse quodammodo nocturnis majores; neque enim quo pedem quis poneret, videri potuisse, clarissimeque stellas in coelo apparuisse: aves etiam, mirabile dictu, ex aere in terram, prae horrore tamtetrae obscurationis, decidisse: Adhaec, quotiescunque Luna stellam aliquam &oculum nostrum intercurrit, penitus ab illâ tegitur &obscuratur, adeò ut nuspiam appareat; quod aliàs, si ex parte tantùm diaphana esset, impossibile foret. Idcirco meritò Luna corpus opacum, imò opacissimum, &omninò lumini impervium nominatur; judice scilicet Opticâ, uti jam satis ostensum, quae ita corpus opacum definit, quòd radiis corporis luminosi resistit, neque tran situm permittit. Verumenim verò inveniuntur, qui opacitatem &perspicuitatem distinguunt, dum ajunt: Lunam non penitus esse opacam, nec penitus imperviam lumini. Quorum sententia in duas abit partes; nam alii volunt penetrari alumine ad aliquam usque partem profunditatis, non per totam; alii volunt, habere ean partes aliquas, per totam profunditatem perspicuas, neque superficietenus illuminari solùm Lunam à Sole, sed imbibere usque ad aliquam sui partem ejus lumen: neque per reflexionem refundere hûc lumen solare lunam, quo pacto ex solâ extimâ superficie refunderet, ut specula faciunt: sed illud ut infusum; uti Claramontius lib. 7. cap. 10. pag. 157. meminit. Atque hic ita ibidem pergit; lumen Solis incorporatur in Lunâ, ita ut Luna sit corpus perspicuum &transsparens, saltem circa superficiemejus, &fortè per totum, licet propter magnitudinem corporis lunaris lumen Solis non possit totum corpulunare penetrare: sic quòd aequè inter se appareat lumen in parte Lunae vers. à Sole, sicut in parte Lunae versâ ad Solem. Sic ergolumen Lunae quod videmus, non est solum lumen Solis reflexum super corpus Lunae, sed lumen Solis Lunae imbibitum &incorporatum. Haec quanti facienda, ex prioribus EcliEx Eclipsibus Solaribus demsissimas sapissimè exstitisse teebras, variis comprobatur Exempli, Lunae, pro corpore opacissima jure habetur. Alii Lunam partim esse opaecam, parrim lumini transitum permittere: alii aliter sentiunt. Claramontius putar, Lunam, lumen solare non per reflexionem, sed illud ut infusum, nobis communicare.