# Selenographia 12

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/12

rubus, eò majus segnentum convexi. antequam reliquorum trium à me fiat mentio, describere. Primùm igitur ejusmodi Telescopium communiter ex ge mino vitro, convexo & concavo, construitur. Concavum oculo proximè admovetur: convexum autem rei visibili, ut notum est, obvertitur. Magna verò differentia inter utrumque vitrum, tam absolutè, quàm erga se invicem, consideratum, quoad effectus intendendae aciei visus, & ampliandae magnitudinis, rerum visibilium, deprehenditur; qua de re posteâ sequetur. Possunt autem hujusmodi Telescopia, secundum diversitatem longitudinis, aliter atque aliter elaborari. 1. Quae namque Telescopia ad usum è tubulis educta, unum aequant pedem, horum vitrum unum ex sphaerico segmento utrinque convexo, cujus diameter quatuor pedibus Gedanensibus longa sit, alterum ex utrinque concavo in globo expolitum, cujus diameter quatuor digitos & semis aequet, constare debet. Hic pes Gedanensis ad pedem Rhynlandicum fortificatorium in minimis particulis expressus, talem habet rationem, qualem 914. ad 1000; & ad Parisiensem autem Regium 2. Sin autem Tubi longitudo ulnam exaequare debet, tunc vitrum convexum utrinque ex uno segmento, cujus diameter sit quinque pedum circiter, paretur; globulus autem concavo accommodatus non superet 51 digitos, necesse est. 3. Quòd si convexum utroque in latere ex aliquo segmento, cujus diameter octo pedum, est paratum, & prius concavum retinetur, tunc Tubum opticum 33 pedibus longum supMEVI I peditat. 4. Insuper, si istiusmodi concavo utrinque convexum, cujus segmentum diametro decem pedum constat, aptaveris, Telescopium ultra duas ulnas longum obtinebis. 5. Adhaec, vitrum utrinque convexum & in paropside, cujus diameter duodecim pedes adaequat, expolitum, egregium Tubum opticum quinque pedibus & ampliùs longum prębet. Ex quibus facilè intelligitur, tubum, quò longior & productior, eò majus & obtusius segmentum vitri exigere.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
