Latin
CRESCENTIS OBSCURATIONIS
Johannes Hevelius, Selenographia 120
Unproofread scanNot analysed yet
Cunceptio C imaeginatio humana non solùm debilis sed& fallax Quae Vulgus non percipit, inter absur da numerat. Maximè periclitantur. qui sibi sola ratiorinatio ne, non aut! simul sensun experienti. comprobari aliquid per munlunt. Abique Tubo impossibile fuit Aristoteli, viam Lactram rectè cognoscere. Et in reliquus corporibus possunt quaedam dari al imaginatione uostra pla nè remotissima. Praeterea, haec se ita habere, &intellectum nostrum humanum, conceptionem &imaginationem, non solùm debiles sed &fallaces esse, ex rebus hîc in ipsâ terrâ, in peregrinis nempe regionibus, repertis colligitur. Quis enim unquam sibi imaginatus fuisset, si non priùs edoctus, quòd in Africâ &Americâ tot mirabilia genera animalium, tot genera animo non praevisa frugum &Plantarum, tot innumera peregrina genera cochlearum &concharum darentur? Sed plerumque sic nobiscum est comparatum, praesertim cum Vulgo; ut quae nec viderit aut perceperit, vel oculis aspicere, cognoscere aut Mente suâ stupidâ comprehendere haud valet, statim inter absurda &impossibilia numeret, nec minùs pro stupidis, stolidis, menteque captis omnes habeat contradicentes. Insuper ut Peripateticae familiae vel obiter commonstrem, quàm nos esse oporteat cautos, circumspectosque in assentiendo his, quae solâ ratiocinatione nobis ingeruntur, licet habeant magnam speciem, nisi sensuum experientiâ comprobantur &demonstrantur: &,quòd multùm intersit, inter rationales conjecturas &ocularem experientiam: idcirco, ut ad quaestiones sequentes respondeant, rogo: an Aristoteles cum omnibus suis asseclis sibi unquam imaginari potuerit, viam lacteam multarum minimarum stellarum congeriem esse, priusquam id fuerit Tubo optico detectum? Aut, Venerem &Mercurium, instar Lunae, crescere &decrescere? Nedum extare, talia permagna corpora opaca, Maculas puto Solares (ut taceam reliqua) in ipso coelo, non procul à Sole generari &corrumpi? Quamvis (quod facilè intelligò) illi ipsi hanc ultimam asseverationem minimè amplectentur; &ex hoc quidem fundamento, quòd talia phoenomena ferè nunquam suis met viderint oculis: nec videre cupiant, ne per ipsam ocularem demonstrationem, falsam praeconceptam opinionem mutare, contrariumque sibi statuere cogantur. Ex quibus utique fit manifestum, quòd alia permulta, tam in Lunâ, quàm in reliquis corporibus coelestibus, dari possint, quae nobis hominibus, in hunc usque diem, vel oculorum sensu, vel ratione nostrâ assequi non licet. Spe sum tamen certâ fretus, quòd Feniet temtus, quod, cum tempore, &ante interitum Mundi, perquàm pui, quo ista, plurima nobis detegentur ac revelabuntur; quorum Posteri qua nunc latent in lutem dies extrahat eam habituri sunt cognitionem, quam modò nobis vix imagi& lungiorum ari nari possumus, sicuti &hoc seculo, nobis multa innotuêre, pridiligentia.