Latin
133
Johannes Hevelius, Selenographia 133
Unproofread scanNot analysed yet
(licet quidem ille cum opinione nostrâ nihil commune habere voluerit) probari potest; ac praesertim ex illis, ubi docet, Quomodo quomodo corpus laeve &asperum dignosci queat: Si nulla inquit corpus asperum à lavi accidat luminis aut specierum repercussio, quocunquam tandem situ res oculis obdignosci que vertatur, asperam eam esse aspectus judicabit. Si enim laevis esset ac perpolita, lumen abs se formasque rerum ad intuentis oculos aliquâ saltem oppositione remitteret. Et quamvis haec ignorentur omnia; insuper tamen ex sphęris &globis illis deauratis, quae plerumque in turribus vel aedificiorum &Templorum summitatibus conspiciuntur, id quod volumus, haud difficulter probatum ac planè demonstratum dari poterit: quò enim illi magis sunt politi ac tersi, eò minus Corpora spha rica, quo ade illis à Sole illustratis spectatur; quo autem asperiores, licet speriora, eo sint longè minores, eò meliùs videntur, universaliusque lumen, lumen imiversalius de caeteris politioribus, de se spargunt. Idemque omninò ex comse spareunt. paratione, omnium politarum sphaerarum (sive constent ex metallo, vitro, marmore, vel aliâ haud absimili materiâ) &alicujus sphaerae asperae concavitatibus &tumoribus plenae; si simul Soli, vel alio lumini, in unâ eâdemque distantiâ exponantur, magis magisque corroboratur. Partes Luna Cùm itaque ex his dictis, satis abundè demum constet, Lu tuberosa &latunds a Munae superficiem esse inaequalem &asperam; superest, ut quoque tes &Valles demonstrem; asperitatem hanc, nil nisi quàm revera Montes, sunt. Valles, Lacus, Maria, Sinus, Promontoria, Continentes &tale quid esse: in oceanis autem illis Lunaribus, partim Insulas praeruptis Montibus circumcinctas, partim etiam Insulas à Montibus undique liberas, existere: praeterea hinc inde Rupes praecelsas, Paludes, Stagna animadverti, &alia permulta, quae nostris rebus Terrenis haud certè inconvenienter non nequeunt comparari.