Latin
140
Johannes Hevelius, Selenographia 140
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec respondeo: me haud satis mirari posse, postquam ope Tubospicilli probè viderat Bettinus confinium lucis esse anfractuosum, ut &quàmplurima puncta luminosa extra illud, in parte scilicet Lunae, quae phoebeo lumine nondum erat imbuta, emicare, quòd non simul etiam conspexerit, diversas illas nigricantiores Maculas, concavitates nimirum &cavernas, in parte illuminatâ extantes: Tubus enim, qui phoenomena priora detexerat, &hoc ultimum ostendisse praesumitur; sed fortassis deditâ operâ illas contemplari noluit. Etenim, si per temporis aliquod intervallum continuò ab illo observatae fuissent, haud ambigo, quin illicò ancipitem illum reddidissent: quippe animadvertisset, quomodo prope confinium Maculae istae penitus obscurae, hoc est, umbrarum plenae se se detegerent; paulò post, quâ ratione, umbra, Lunâ crescente, in parte dextrâ Solem versus, singulis diebus, imò horis paulatim decresceret, brevior tenuiorque evaderet, pro majori Lunae à Sole remotione, contra quomodo Valles indies lucidiores fierent, adeò, ut, circa plenilunium, maximo lumine gauderent, illae, quae antea oblcurissimae ac nullius prorsùs luminis participes fuissent: post oppositionem verò, quomodo umbra se denuo à parte sinistrâ, respectu nostri, in istas concavitates ingereret, ac in singulos dies magis magisque loca illa accrescendo, &se se extendendo obscuriora fierent, usque dum omni ex parte iterum cavernę circa ipsum confinium obscurentur; nisi quòd circulus quidam lucidus circumcirca remaneat, juga nempe illustrata, altissimorum Montium Vallem constituentium. Perquàm autem scire etiam gestio, quid Peripateticorum quiscunque longè doctissimus ad haec responderet, &quâ viâ harum Macularum &concavitatum vicissitudines, à lumine &umbrâ orientes, cum suis partibus rarioribus &densioribus comparare vellet; etiamsi omnia illa, quae Marius Bettinus objicit, concederentur, quamvis aliter rem se se habere abundè jam à me superiùs sit demonstratum. Nam; describas mihi quaeso, pro tuâ opinione ac lubitu, quid partes sint rariores &densiores? procul omni dubio cum P.