# Selenographia 145

Johannes Hevelius, Selenographia, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/145

Tametsi verò, hoc unicum sufficeret argumentum ad demonstrandas res praedictas; attamen aliud adhuc afferam, quo indubitanter item probabitur, in peripheriâ Lunari equidem Montes & Valles extare, & simul à quolibet huic rei fidem denegante aspectabiles esse: id quod nobis motus librationis suggerit, certum enim est, quòd, prout manifestè idem à nobis etiam postea ostendetur, Luna non omni tempore unam eandemque faciem nobis conspiciendam exhibeat (licet permulti, tam Veterum, quàm Recentiorum Astronomorum contrarium senserint) sed quòd certo tempore ratione hujus librationis, non parùm circa suos axes moveatur; adeò ut interdum Favonium & Boream, interdum Ortum & Meridiem versùs pars haud exigua nobis detegatur (quemadmodum dilucidè ex tribus illis magnis Pleniluniorum Iconismis deprehenditur; qui jam memoratum hunc motum librationis disci, duobus di versis circulis sive limbis exprimunt; spatium inter utrumque circulum Lunae interjacens, est illud, quod constituto tempore de anticâ Lunae parte spectatur) hinc fit, extremo in occidente circulo Lunae peripheriam repraesentante, ut Palus Moeotis longissimè ab eâ distet; Limbo autem proximo Lunae peripheriam describente eadem Palus valde ei imminet: contrarium contingit cum Palude Maraeotide in latere Lunae opposito. Cùm itaque interstitium illud Paludem Moeotidem inter & peripheriam maximè extenditur, tunc Luna vix viginti quatuor horarum spatio tantum decrescit, usque dum linea fectionis luminis & umbrae, ad intimum promoveri possit circulum. Caeterùm ex phasi vigesimâm secundâ constat, confinium istud, non solùm admodum anfractuosum & asperum, sed & diversas areolas clariores extra illud spectari: ex quo necessariò sequitur, Montes ibidem Alio infallibili argumenro, Monter in ipso Luna limbo exrare, demonstratur. Luna motui libratorio cuidam est subjecta. Pars Lunae libratoria dunbus Pleniluniorum Iconismorum circulis comprehenditur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
