Latin
146
Johannes Hevelius, Selenographia 146
Unproofread scanNot analysed yet
Ex certis raTionibus An tor denuo concludis, Monres in ipso termino Lunae extremo extare. Cur Montes Lunares, non ita diluridè in ipso limibo quàm circa ulia consinia, apparcanti ibidem &Valles existere. Haec sectio, interdum in ipsam peripheriam redigitur, cùm scilicet interstitium Moeotidis arctissimum apparet; sicuti ex Pleniluniis praedictis palàm est, reque ipsa verissimum: quo tempore Peripheria minimè inaequalis &tortuosa, sed planissima &aequabilissima exhibetur: interea tamen nihilominus ex priore notum est, hanc ipsam peripheriam anfractuosam fuisse. Concluditur itaque Montes &Valles etiam in ipsâ Peripheriâ extare. Quod similiter ex phasi primâ ac novissimâ indubitatè probare licet; in quâ terminus iste lucis &umbrae admodum tortuosus &inaequalis, insuper quoque puncta diversa clarissimè illuminata extra illum sunt conspicua: hoc tamen non obstante, nihilominus definito tempore haec sectio in ipsam Peripheriam translata, planissima conspicitur; Lunâ nimirum in Capricorno constitutâ. Videbuntur autem fortè haec quae dicta sunt intellectu difficilia, ac cumprimis ei, qui in Selenographicis parùm est versatus, cuique motus ille librationis adhuc incognitus; sed cui hęc lubet percipere, motum istum, de quo capite octavo pleniùs agetur, reddat sibi familiarem: sic nullus dubito, quin statim perspiciat, argumentum hoc nostrum, quod modò protulimus ad demonstrandum, esse firmissimum, quòd Montes &Valles in visibili Lunae Peripheria existant. Vt taceam hoc itidem demonstrari posse ex illis lucidissimis globulis, cornibus phasium corniculatarum adhaerentibus; ut &ex omnium ferè phasium sectionum inferiore vel superiore parte, ubi frequenter vertices Montium permulti hemisphaerii latentis se se produnt. Porrò, quod attinet, tumores &cavitates in ipso Lunae ambitu extremo, non aeque distinctè &apertè esse conspicuas, quàm, cum sectio aliquantulum à limbo distat, inde evenit: quia corpus Lunare sat altis Montibus undiquaque est conspersum, ut apparet etiam terrâ nostrâ asperius, Tabulâ Selenographicâ id attestante; hinc facilè colligitur, quòd per hos innumeros Montes, &scopulorum seriem, Planities, Valles &Lacunae, non modò tectae, sed &ipsi Montes, quasi continuâ serie esse concatenati videantur, ac si planities esset quaedam longissimè patens: namque à latere nobis tantummodo conceditur Montium Lunae aspectus, propter corporis globositatem.