# Selenographia 146

Johannes Hevelius, Selenographia, 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/146

Ex certis raTionibus An tor denuo concludis, Monres in ipso termino Lunae extremo extare. Cur Montes Lunares, non ita diluridè in ipso limibo quàm circa ulia consinia, apparcanti ibidem & Valles existere. Haec sectio, interdum in ipsam peripheriam redigitur, cùm scilicet interstitium Moeotidis arctissimum apparet; sicuti ex Pleniluniis praedictis palàm est, reque ipsa verissimum: quo tempore Peripheria minimè inaequalis & tortuosa, sed planissima & aequabilissima exhibetur: interea tamen nihilominus ex priore notum est, hanc ipsam peripheriam anfractuosam fuisse. Concluditur itaque Montes & Valles etiam in ipsâ Peripheriâ extare. Quod similiter ex phasi primâ ac novissimâ indubitatè probare licet; in quâ terminus iste lucis & umbrae admodum tortuosus & inaequalis, insuper quoque puncta diversa clarissimè illuminata extra illum sunt conspicua: hoc tamen non obstante, nihilominus definito tempore haec sectio in ipsam Peripheriam translata, planissima conspicitur; Lunâ nimirum in Capricorno constitutâ. Videbuntur autem fortè haec quae dicta sunt intellectu difficilia, ac cumprimis ei, qui in Selenographicis parùm est versatus, cuique motus ille librationis adhuc incognitus; sed cui hęc lubet percipere, motum istum, de quo capite octavo pleniùs agetur, reddat sibi familiarem: sic nullus dubito, quin statim perspiciat, argumentum hoc nostrum, quod modò protulimus ad demonstrandum, esse firmissimum, quòd Montes & Valles in visibili Lunae Peripheria existant. Vt taceam hoc itidem demonstrari posse ex illis lucidissimis globulis, cornibus phasium corniculatarum adhaerentibus; ut & ex omnium ferè phasium sectionum inferiore vel superiore parte, ubi frequenter vertices Montium permulti hemisphaerii latentis se se produnt. Porrò, quod attinet, tumores & cavitates in ipso Lunae ambitu extremo, non aeque distinctè & apertè esse conspicuas, quàm, cum sectio aliquantulum à limbo distat, inde evenit: quia corpus Lunare sat altis Montibus undiquaque est conspersum, ut apparet etiam terrâ nostrâ asperius, Tabulâ Selenographicâ id attestante; hinc facilè colligitur, quòd per hos innumeros Montes, & scopulorum seriem, Planities, Valles & Lacunae, non modò tectae, sed & ipsi Montes, quasi continuâ serie esse concatenati videantur, ac si planities esset quaedam longissimè patens: namque à latere nobis tantummodo conceditur Montium Lunae aspectus, propter corporis globositatem.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
