Latin
148
Johannes Hevelius, Selenographia 148
Unproofread scanNot analysed yet
Asperitas confinii vel horizonris coar guit locum istum esse Montosum: aqnabilitas VeTO Sectionis, planitiem inilicat, Lunae asperiras comparatur Terra. Luna fursitan planè est diversa. à Ter ra materiâ. bram de se spargunt in horam variantem, aut certo tempore planè evanescentem, uti in partibus illis eminentioribus &asperis fuit manifestum. Secundò: quia omnium phasium sectiones luminis &umbrae, Maculas illas majores pertranseuntes, quovis tempore aequabilissimae &planissimae cernuntur; contrarium enim se se prodit, quando Sectio per tumores &cavitates protenditur, nullis unquam observationibus contradicentibus; inprimis autem talis apparentia in phasi 6. 8. 14. 15. &28. clarè perspicitur: ex quibus necessariò sequitur, Maculas illas faciem quandam referentes, planities &loca prorsùs undique esse complanata. Hoc maximum esse experimentum asperitatem &laevitatem cognoscendi, &ex terrenis colligitur; cumprimis, si ex loco quodam sat elevato horizontem visibilem aspicias, probeque consideres; tunc enim mox animadvertes, horizontem aequabili quodam tractu apparere, ubi planitiem quandam terminat: quod si autem horizon terram Montibus &Vallibus undique conspersam stringit, mox finitorem admodum asperum, sinuosum &inaequalem videbis, prout in sectionibus phasium lunaribus apparet. Rectè itaque concluditur; si confinium Lunae fuerit alperum, partem illam montosam esse: si verò planum &aequabile, ibidem etiam superficiem dari aequabilem, quae Maculas nobis efficit illas majores. Quaeritur autem porrò, quid tandem revera sit, haec asperitas vel planities Lunae, hoc est, ex quânam materiâ constet, &cui materiae rectissimè comparari possit? Respondeo: partem Lunae tuberosam &inaequalem aliàs clariorem, nullis aliis rebus terrenis nobis cognitis convenientiùs, quàm terrae ipsi &continenti accommodari posse; recipit enim ferè omnes in se qualitates terrenas. Non est autem, quòd quispiam ideo existimet, Lunam ex ejusmodi sabulo, luto, lapide esse compositam, uti haec Terra nostra; siquidem fortassis planè ex aliâ poterit constare materiâ, ab imaginatione nostra prorsus diversâ &modò adhuc incomprehensibili. Hoc unicum audacter affirmos partes has protuberantes &asperas splendidiores, nulli rei melius, hic in Terrâ, quàm continenti comparari posse: quamobrem &imposterum hanc partem terram nominabimus.