# Selenographia 148

Johannes Hevelius, Selenographia, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/148

Asperitas confinii vel horizonris coar guit locum istum esse Montosum: aqnabilitas VeTO Sectionis, planitiem inilicat, Lunae asperiras comparatur Terra. Luna fursitan planè est diversa. à Ter ra materiâ. bram de se spargunt in horam variantem, aut certo tempore planè evanescentem, uti in partibus illis eminentioribus & asperis fuit manifestum. Secundò: quia omnium phasium sectiones luminis & umbrae, Maculas illas majores pertranseuntes, quovis tempore aequabilissimae & planissimae cernuntur; contrarium enim se se prodit, quando Sectio per tumores & cavitates protenditur, nullis unquam observationibus contradicentibus; inprimis autem talis apparentia in phasi 6. 8. 14. 15. & 28. clarè perspicitur: ex quibus necessariò sequitur, Maculas illas faciem quandam referentes, planities & loca prorsùs undique esse complanata. Hoc maximum esse experimentum asperitatem & laevitatem cognoscendi, & ex terrenis colligitur; cumprimis, si ex loco quodam sat elevato horizontem visibilem aspicias, probeque consideres; tunc enim mox animadvertes, horizontem aequabili quodam tractu apparere, ubi planitiem quandam terminat: quod si autem horizon terram Montibus & Vallibus undique conspersam stringit, mox finitorem admodum asperum, sinuosum & inaequalem videbis, prout in sectionibus phasium lunaribus apparet. Rectè itaque concluditur; si confinium Lunae fuerit alperum, partem illam montosam esse: si verò planum & aequabile, ibidem etiam superficiem dari aequabilem, quae Maculas nobis efficit illas majores. Quaeritur autem porrò, quid tandem revera sit, haec asperitas vel planities Lunae, hoc est, ex quânam materiâ constet, & cui materiae rectissimè comparari possit? Respondeo: partem Lunae tuberosam & inaequalem aliàs clariorem, nullis aliis rebus terrenis nobis cognitis convenientiùs, quàm terrae ipsi & continenti accommodari posse; recipit enim ferè omnes in se qualitates terrenas. Non est autem, quòd quispiam ideo existimet, Lunam ex ejusmodi sabulo, luto, lapide esse compositam, uti haec Terra nostra; siquidem fortassis planè ex aliâ poterit constare materiâ, ab imaginatione nostra prorsus diversâ & modò adhuc incomprehensibili. Hoc unicum audacter affirmos partes has protuberantes & asperas splendidiores, nulli rei melius, hic in Terrâ, quàm continenti comparari posse: quamobrem & imposterum hanc partem terram nominabimus.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
