# Selenographia 149

Johannes Hevelius, Selenographia, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/149

Loca Lunae decliviora plana quod spectat, Maculas illas ma gnas, quae perpetuò obscuriores locis Montanis se se nobis offerunt, non minùs congruenter, nostris Oceanis, Maribus, Lacubus, Stagnis & Paludibus, aequiparantur (quae etiam suos anfractus, Sinus & Promontoria habent) quandoquidem aeque constantes ratione coloris, & omnis umbrae penitus expertes apparent. Veruntamen hic non est iterum mens mea, ac si absque omni contradictione, ejusmodi Lunares, essent aquae nostris similes; sed, quòd nihil quicquam similius, propter magnam utrarumque affinitatem, hic in terrâ habeamus, cum quo, illas Lunares conferre possimus. Nam penitus etiam mihi persuadeo, Creatorem Coeli & Terrae, per suam divinam omnipotentiam & infinitam sapientiam, quodlibet corpus coeleste (quorum certè multa sunt millia) ex diversissimâ materiâ, nullatenus sibi simili, licet omnia sint corpora opaca, creare potuisse. Attamen aliud quiddam adhuc datur, cum quo hae magnae aequabiles Maculae, nec minùs convenienter comparari possunt; exempli gratiâ, cum nostris vastissimis quibusdam Sylvis planis & Paludibus. Hae enim si ex Lunâ inspicerentur, aeque multò obscuriores continente & terrâ firmâ apparerent: similiterque omnes sectiones lucis & tenebrarum, per illas Maculas transeuntes, planissimae & aequabilissimae viderentur; quippe, cùm ex rariori constent superficie, radios non ita commodè reflectunt: nam arborum rami & folia reflexionem impediunt, radiosque quàmplurimos hinc inde dispergunt. Sed de his satis. Rogites autem; cùm magnae illae praedictae Maculae Maria, aquae & Paludes &c. esse debeant, cur sectiones luminis & um brae illas intersecantes non perpetuò etiam aequabili quodam tractu appareant, sed nonnunquam diversę magnitudinis areolae clariores, tam in confinio ipso lucis, quam extra conspiciantur? quam etiam ob caussam lineae istae sectionum interdum aliquatenus flexuosae spectentur: interdum etiam sparsim in magnis illis Oceanis, loca satis magna clarè illustrata, rato tempore & umbrosa existentia se se detegant, experientiâ videlicet teste? Lunae partes obsturiores plana, nostris Maribus & lacubus coniparantur. Maculae illa majores, & cum nostris Sylvis in planitie sit is conparari possum. Cur Marium Sectiones aliquando anfractuosa appareant? In Oceami Lunaribus non altter Ac in Terrenis extant Insula & Rupes, Turris & Montium verrites Navigantibus se primùm deregunt.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
