Latin
CAPUT VII
Johannes Hevelius, Selenographia 152
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VII. DE MOTU LUNAE, PARALLAXIBUS, REfractionibus, Distantiâ, magnitudine &diametro apparente. Quò verò haec omnia eò evidentiùs explicari possint, simul de toto Mundano corpore, figurâ ejus, quantitate &motu, ut &diversis Astronomorum hypothesibus, quamvis breviter, perspicuè tamen, pro instituti ratione, disseritur. vicâ quidem MUNDI voculâ nimirum, breviter &summatim comprehenditur, non solùm totus globus Terrenus, quicquid in superficie &in visceribus ejus existit; sed &latè undique expansum Coelum stelliferum, tam quoque universa corpora aetherea hactenus cognita, quàm incognita, atque adeò quiequid à DEO unquam in illo conditum &creatum est. Verumenimverò, res sanè difficilis est, de rebus omnibus Mundanis rectè philosophari, etiamsi placita solummodo tam Veterum, quàm Neotericorum Philosophorum, in medium sint proferenda; nedum si de iis aliquid certi indubitatique statuendum. Idque ex infinitâ innumerabilium Scriptorum varietate etiam colliges: ubi nihilominus vix minima illa rerum pars est explicata, quae nimis quàm amplo NATVRAE volumine continentur; &licet ad extremum usque diem adhuc quàm plurima edantur literarum monumenta, attamen res potiores &praecipuae prorsus intactae relinquentur.