# Selenographia 152

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/152

CAPUT VII. DE MOTU LUNAE, PARALLAXIBUS, REfractionibus, Distantiâ, magnitudine & diametro apparente. Quò verò haec omnia eò evidentiùs explicari possint, simul de toto Mundano corpore, figurâ ejus, quantitate & motu, ut & diversis Astronomorum hypothesibus, quamvis breviter, perspicuè tamen, pro instituti ratione, disseritur. vicâ quidem MUNDI voculâ nimirum, breviter & summatim comprehenditur, non solùm totus globus Terrenus, quicquid in superficie & in visceribus ejus existit; sed & latè undique expansum Coelum stelliferum, tam quoque universa corpora aetherea hactenus cognita, quàm incognita, atque adeò quiequid à DEO unquam in illo conditum & creatum est. Verumenimverò, res sanè difficilis est, de rebus omnibus Mundanis rectè philosophari, etiamsi placita solummodo tam Veterum, quàm Neotericorum Philosophorum, in medium sint proferenda; nedum si de iis aliquid certi indubitatique statuendum. Idque ex infinitâ innumerabilium Scriptorum varietate etiam colliges: ubi nihilominus vix minima illa rerum pars est explicata, quae nimis quàm amplo NATVRAE volumine continentur; & licet ad extremum usque diem adhuc quàm plurima edantur literarum monumenta, attamen res potiores & praecipuae prorsus intactae relinquentur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
