# Selenographia 155

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/155

Hanc Mundi animam (quae alioqui nihil aliud est, quàm vivifica quaedam virtus toti Mundo & omnibus ejus partibus divinitùs infusa, quâ omnia in suo statu vivunt, sustentantur & vires suas exserunt) Spiritum Mundi appellat Doctissimus Comenius; qui nihil aliud est (inquiens) quàm ipsa vita Mundo infusa ad operandum omnia in omnibus pag. 25. in Synops. Phys. Contrarium verò inter Philosophos statuerunt Leucippus, Democritus & Epicurus. Aristoteles autem mediam ingreditur viam, dum putat: Mundi partem non universum animatum esse, Elementorum autem qualitates & essen tias omnes Coelo ademit. Quod itidem nonnulli Patrum fecerunt, uti: Origenes, Hieronymus, Augustinus, inter recen tiores, Aureolus, Scotus, D. Thomas, Cajetanus &c. Porrò, an Coelum mobile, an immobile sit? dignum est consideratu: verùm facilè colligere possum, multos cogitaturos, hanc quaestionem prorsus esse supervacaneam, & absurdissimum, de immobilitate Coeli dubitare: siquidem quotannis, imò quotidie, ex ortu & occasu stellarum, Solis & Lunae, hoc indubitatè & manifestè cognoscere possumus. Verùm enimvero, probè hic distinguendum, Benevole Lector, inter stellarum, aliorumque corporum coelestium, & inter Coeli motum ipsum, tanquam horum corporum domicilii. Nam, quòd stel lae moveantur, nullus est, qui dubitat, nec in praesens disputatur: quippe in eâ sumus opinione, sicuti & imposterum pleniùs demonstrabitur; corpora coelestia, in aurâ aethereâ, instar avium in aëre, piscium in aquâ, vel potiùs globuli alicujus ex bombardâ explosi, moveri. Si Coelum autem moveri debeat, necesse est, ut, cum Aristotelicis, Ptolemaicis, & Alphonsinis, in Coelo sphaerae reales supponantur; hoc est, quemlibet Planetam, peculiari sphaerâ, cui firmiter adhaereat, circumvolvis ut apparet in Sphaeris illis Armillaribus. Verùm haec impossibilia, adhaec mera figmenta esse, jam jam patebit; simul ac demonstraAstra sensitirâm animam eise praedita.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
