# Selenographia 157

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/157

Secundò; cùm Lunae superficies planè sit aspera & inaequalis, Montibus undique praecelsis referta, prout jam ex parte innotuit, & imposterum etiam pluribus fiet manifestum: idcirco, pariter & ex hoc concludendum, Coelum minimè esse durum, solidum & impervium; aliàs moveri haud posset, nisi vacuo concesso, vel penetratione corporum; quemadmodum facilè colligere quilibet poterit. Tertiò: Planetas omnes Solem pro centro agnoscere, nullis indiget jam ampliùs argumentis: hinc Mars, Venus & Mercurius modò supra Solem elevantur, modò infra illum conspiciuntur, phasibus Veneris & Mercurii id attestantibus. Quod si igitur Coelum durum & impervium detur, qualis bone DEVS penetratio corporum & dimensionum inde existeret, quando hi praedicti Planetae sphaeram Solis intersecarent! Simile quid accideret apud loviales, & Circum Saturnales, nisi Coelum liquidum & fluidum statuas. Quartò; Animo profectò libenti, à Peripatetico quodam perciperem, quomodo stellae novae (quarum novem vel decem egregiae magnitudinis in Coelo & inter fixas ipsas extiterunt) vel Cometae (quorum alii Sole ipso altiores fuerunt) generentur & corrumpantur, vel quomodo moveantur in altumque evehantur, si sphaerae reales concederentur? ut taceam de Faculis & Maculis Solaribus, quae circa Solem pariter oriuntur, moventur & in nihilum rediguntur. Ita ut certissimum sit nullum apparere phoenomenon, quod non longè facilius, datâ Coeli tenuitate seu liquiditate, concipi, salvari & explicari possit, quàm si duros & adamantinos esse coelestes orbes supponamus. Concludo igitur eum ferè omnibus clarissimis Astronomis ac Philosophis: unicum esse Coelum, idque aethereum, aëris instar, liquidum, in quo Stellae & Planetae moventur; non Coelum ipsum, vel Astra orbibus infixa ferri: quae opinio, teste PatriCaelum, si sit durum, necesse, ut penetrario corporam sequaturDarâ Cali fluiditate oMHia plMomena faciliis intelliguntur atque salvantur.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
