# Selenographia 16

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/16

Primùm enim ductus eorum si valdè angusti parantur, coelo humido fiunt angustiores, hincque aegrè possunt extrahi & contrahi; si verò satis fuerint laxi, sicciore tempestate fiunt laxiores, unde è suâ legitimâ sede facilè dimoventur: at semper tubum in suam sedem reponere, magnum adfert tedium. Deindè non sunt durabiles, sed haud aegrè corrumpuntur, praesertim si aliquid extraneae humiditatis concipiunt. Adhaec, inter dilatandum & contrahendum, volitantibus pulvisculis, facilè specilla consperguntur & maculantur: unde obscuriora evadunt. Denique, quod omnium pessimum, in ejusmodi longiore papyraceo tubo rarò superius & inferius specillum aequaliter inter se distant, praesertim si aliquot constat ductibus. Dum namque ductus dilatantur, situs rectus lentium turbatur, ob quem errorem species rerum aspectabilium malignè repręsentantur. Quandoquidem omnes lentes in Telescopiis necessariò exquisitè debent esse parallelae, si imagines rerum non confusae, sed distinctae, amplaeque debent apparere. Ductus igitur in eâdem parallelâ lineâ semper exactè cohaerere necesse est. Quod si Tubi ex lamellis ferreis (quod quidem etiam fieri potest) parantur, alia difficultas nascitur. Etenim si ex pluribus fistulis lamellarum ferrearum Telescopium conflatum est, pondere vix tractabile evadit. Quamobrem Tubi è ligno optimo siccoque diligenter fabrefacti & tornati, nec è multis partibus ductibusque compacti, ut parallela lentium linea ne turbetur, semper mihi sunt omnium convenientissimi visi, & ex voto satisfecerunt. Quando ergò longitudo Telescopii duodecim pedes aequat, tunc anteriorem ejus portionem octo pedibus vel circiter longam fabrefieri curo. Et quia impossibile est dioptras ex uno ligni segmento parari, ideoque eas ex diversis partibus, ad lineam rectam diligentissimè dispositis, arcteque conglutinatis construi jubeo. Residuum fragmentum duos tresve praebet ductus, ut Tubus Opticus secundùm parallelam specillorum lineam rectè, possit dilatari.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
