# Selenographia 162

Johannes Hevelius, Selenographia, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/162

Cùm scilicet, Magnus ille Atlas Danicus, Tycho Braheus, ex diligentissimis suis, spatio viginti quinque annorum habitis observationibus, adminiculo instrumentorum suorum haud vulgarium, abundè satis pervidisset, multa adhuc Phoenomena coelestia superesse, quae nondum, per hypothesin Ptolemaicam & Alphonsinam, salvari & explicari possent: inter alia verò Martis Acronychi Phoenomenon; quando videlicet tempore oppositionis Solis, multò Terrae vicinior, quàm Soli ipsi redditur, & in conjunctione iterum longè fit à Terrâ remotior quàm Sol: (id quo fieri nequeat, impediunt in hypothesi priori sphaerae Reales, quas Peripatetici finxerunt) idcirco planè aliam excogitavit, & pro stabili fundamento, loco Coeli solidi & duri, liquidum & continuum primò statuit, in quo stellae, vi quâdam naturali, à principio Mundi huc usque liberè absque omni impedimento, certisque legibus intra certos tamen fines, moveantur. 2. Terram immobilem, in centro Mundi retinuit, ita tamen, ut tantùm sit centrum viae lunaris, Solaris & stellarum fixarum. 3. Solem, centrum omnium reliquorum Planetarum constituit; uti Copernicus, de quo imposterum; in eo tamen differt, quòd apud Tychonem, Sol in suo circulo seu Eclipticâ, amplissimum illud Systema Planetarium, necessario secum circumrotet: apud Copernicum verò, Terra in Eclipticâ constituta, sphaerulam duntaxat Lunarem illam minimam secum circumagat. 4. Proximus circulus circa Solem est Mercurii, alter Veneris, instar duorum Epicyclorum; postea Mars sequitur longissimo intervallo, cujus Coelum in oppositione, à Coelo Solari magnam aufert partem; ita ut, quando acronychus existit, Terrae fiat vicinior, quàm Soli. Sequitur deinde Coelum lovis, Saturni, & denique, quae omnes alias in se comprehendit, sphaera nempe Fixarum; haecque unà cum reliquis, motu diurno, ab ortu in occasum, circumvolvitur: quemadmodum hic ordo corporum coelestium, ex apposito Schemate clarè patet. pIE R Zyebenie. άΣI ΣαNη S.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
