# Selenographia 165

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/165

Quandoquidem igitur, ex jam dictâ opinione, Terra in Eclipticâ tripliciter, secundùm Zodiaci ductum, fertur: hinc nobis Sol in Ariete apparet, quando Terra revera in Libram existit, & quando haec in Scorpione est, tum Sol in Tauro videtur; adeò ut Terra motum suum annuum, per motum Spiralem, conficiat: hoc est, ut se circa axem trecenties sexagies quinquies circiter circumvertat, priusquam totum absolvere possit Zodiacum: in quo annuo spatio, Luna suam sphaeram (quam aliàs Terra secum ducit) per se (non attento illo priori motu Terrae) duodecies percurrit: unde Plenilunia, Novilunia, Quadraturae & Menses Lunares trahunt originem. Hic facilè quempiam cogitaturum existimo, miram hanc esse revolutionem, & rationi quasi contrariam, Terram, totam Lunae sphaeram, cum circumfuso aere secum circumducere; sed respondeo, hoc, quiequid sit, magis tamen rationi consentaneum, quàm, quòd, in hypothesi Tychonicâ, Sol, totam Machinam Planetariam, tale vastissimum spatium, unà cum Planetis ejusmodi immanis magnitudinis corporibus, quae Lunam multoties vastitate excedunt, secum quotannis, quotidie imò singulis horis, continuè rapere debeat: &, quòd postea primum mobile, Solem cum omnibus Planetis & stellis fixis, motu, & quidem contrario, ab ortu in occasum, secum ducere oporteat; ut taceam reliquas difficultates, quae se se copiosè circa hunc motum primi mobilis offerunt. Post orbem magnum sequitur Orbis Martis, deinde lovis, circa quem quatuor parvi quasi Epicycli videntur, in quibus quatuor illi comites lovis circumvolvuntur, qui semper, licet à parte periodos suas absolvant, motum lovis concomitantur, quem, tanquam Regem suum venerantur, sicuti reliqui Planetae Solem: quòd clarè & apertè, hoc aevo, Tubis Opticis, demonstrari & sensu oculorum evinci poterit. Vnde luculenter sanè apparet, non esse tam absurdum & absonum; quòd Terra, totam Quemadmodum lupiter loviales secum circumducit; ita Terra Lunam.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
