# Selenographia 166

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/166

Interstitium inter Saturni & stellarum fixarum sphaeram minim est racuum. Srellas sixa, non emnes A Sole aquali ter esse remoIa5. Totam distantiam Solis & Terra ad sphaeram Fixarum planè evanescere. Quanam sit proportio gl. bi Systematus Plaenetarii, ad semidiametrum sirmamenti: tam sphaeram lunarem secum circumagat, cùm videamus lovem 4. ejusmodi Lunulas (quae etiam non exiguae sunt magnitudinis, utpote quarum aliae in circumferentia 400. Mill. Germ. continent) absque ullo impedimento & retardatione, in aurâ ęthereâ, in Coelo nempe fluido, ac liquido, secum convertere posse. Denique Saturni Orbis sequitur, circà quem simili modo, duo parvi Epicycli dantur, in quibus duo illi Circum Saturnales moventur; qui certis temporibus, unà cum corpore ipso Saturni, miram & peregrinam figuram constituunt, cùm illi sunt vicinissimi; quorum tamen motus hucusque nondum planè investigatus. Post Saturnum vastissimum interstitium inter sphaeram Fixarum statuitur; quod spatium, vix stellarum corporibus vacuum, cum Doctissimo Philolao Redivivo credo, uti nec mihi hoc persvasum est, quòd omnes stellae fixae in pari distantiâ à Sole sint remotae, quanquam alii hoc penitus sibi persvasere, unicae nempe Sphaerae illas esse affixas, sicut stellulae depictae in globo illo artificiali. Huic opinioni & Veterum permulti fuerunt addicti, quod liquet ex Gemino, inquiente: Suprema igitur est omnium ea sphaera, quae stellarum fixarum dicitur, quae in se continet omnium fixarum constellationum, sive signorum effigiem. Non est autem cogitandum, omnes stellas sub eândem esse positas superficie, sed alias esse sublimiores, alias humiliores. Cùm enim visus noster ad aequalem longitudinem à Terrâ in Coelum se se extendat: redditur insensibilis altitudinis differentia. Haec ille in Vranologio Petavii pag. 4. In hac hypothesi, non solùm statuitur, Semidiametrum Terrae, sed & totam Semidiametrum Orbis magni, ad Semidiametrum Sphaerae Fixarum, instar puncti esse; &, totam distantiam Solis & Terrae (quae circiter 1200. Semidiam. Terrae ęquat) ad Sphaeram Fixarum planè insensibilem esse, ita ut parallelae, quae à Terrâ & Sole ad Fixas ducuntur, ferè in unum eundemque punctum coincidant; propterea & tam vastum spatium supra Saturnum relinquitur. Proportio totius Systematis Planetarii, se se habet ad Semidiametrum Firmamenti, ut Pisum ad pedes quindecim Gedanenses, quemadmodum Doctissimus idemque am beatus & longè supra aethera evectus M.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
