# Selenographia 171

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/171

Hinc ergo sequitur, quando Luna, ut & reliqui Planetae, in ipsissimis versantur nodis, quòd simul in Eclipticâ existant; quando autem à Nodis nonaginta gradus removentur, quòd tunc ab Eclipticâ quàm longissimè sint remoti; quae remotio maxima revera Latitudo Planetarum est, seu maxima inclinatio Limitum. Aliàs illi Limites seu Ventres appellantur: quorum duo sunt, Limes nimirum Boreus & Austrinus: illorum maxima Latitudo, nempe in Lunam, quando est intra copulas, se se extendit ad quinque gradus, extra copulas autem fit 17. minutis major, secundùm Tychonem, verùm ut vult Kepplerus, fit ea 18. minutis major. 4. Nodi Lunae cum centro Terrae, in eandem rectam lineam coincidunt; non semper autem in uno eodemque loco commorantur: quod beneficio Eclipsium, (quae se se continuè in locis Zodiaci occidentalioribus obtulerunt) elapsis aliquot seculis deprehensum, eos paulatim, in antecedentia signorum, sub Eclipticae parallelis moveri, iterumque restitui, ad idem punctum Longitudinis Zodiaci, in annis Aegyptiis, secundùm Tychonem 18. diebus 223. horis 6. ita ut singulis diebus retrorsum moveantur 3. 16. 46'. 39'2 secundùm Kepplerum autem in Annis Aegyptiis 18. diebus 228. hor. 3. 56: fit igitur motus diurnus Mediocris 5. 16. 38. 5. Apogaeum Orbitae Lunae Eccentricae, movetur secundùm signorum consequentiam, restituiturque ad idem punctum longitudinis Zodiaci in Annis Aegyptiis 8. diebus 311. horis 6: diurnus Apogaei sub Zodiaco est 6. 41. & Horarius 11. 6. Movetur Luna in antè nominato Eccentrico, motu proprio secundùm Eclipticae ductum sphaerae fixarum, & quidem irregulariter, respectu centri Mundi, hoc est, modò velociùs, modò tardiùs; qui motus aliàs dicitur longitudinis, seu media Lunae Longitudo ab Ariete, sive Aequinoctio: interdum etjam hanc longitudinem aliis insigniunt nominibus, prout scilicet ratio id efflagitat.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
