Latin
CANIUT
Johannes Hevelius, Selenographia 175
Unproofread scanNot analysed yet
Itaque centrum Epicycli secundi semper in lemicirculo inferiori HIO secundùm ordinem signorum progreditur, &in semicirculo superiori OG H contra seriem signorum. 4. In hoc Epicyclo secundo, Luna primùm ipsa movetur, &quidem sic; quando centrum Epicycli secundi est in G, Apogaeo nempe Epicycli primi, tunc Luna versatur in K, in Perigaeo, ut ita dicam, Epicycli secundi, quod in omnibus Conjunctionibus &Oppositionibus contingit. Quando autem centrum Epicycli secundi, ad H &O pervenit, quod fit in omnibus Quadraturis, tunc Luna in Apogaeo Epicycli secundi existit. Quod si verò Luna inter Conjunctionem, vel Oppositionem, &Quadraturas sita sit, aliter se se res habet, quemadmodum ex figurâ sequenti clariùs elucescet; ut &hoc, Lunam nunquam à Terrâ elongari intervallo toto AM. Cùm autem Luna in Perigaeo extat, centrum Epicycli secundi G in I situm est, tanquam in Perigaeo Epicycli primi, &Luna respectu Terrae centri A, in Epicycli superiori parte secundi M; quod benè notetur. Motus igitur Lunae in hoc Epicyclo secundo, ad centrum Epicycli primi duplus est; hic motus qui in illo Epicyclo primo conficitur, à quibusdam nominatur Anomalia Eccentrici, ab Alphonsinis centrum Lunae, &duplex longitudo, vel duplicata distantia Lunae à Sole; quae nihil aliud est, quàm mensura arcus secundi Epicycli, inita ab ejus Perigaeo K, ad Lunare corpus per L secundùm sign. sequelam. Idcirco cùm motus Epicyli secundi, duplus sit ad motum Epicycli primi, propterea etiam Luna hunc Epicyclum bis percurrere potest, priusquam centrum Epicycli secundi &primi semel tantùm circumferatur, ad lineam medii motus Solis. Hinc fit, uti jam dictum. quòd Luna semper in omnibus mediis Conjunctionibus &Oppositionibus in Perigaeo Epicycli secundi conspiciatur, in Quadraturis verò in Apogaeo, illius Epicycli, à centro Epicycli primi, puncto remotissimo, ubi etiam majores inaequalitates, &apparentiae differentias efficit, quàm in mediis ConjunctioniProportis Ebus, &Oppositionibus. Proportio Radiorum Epicyclorum picyclorum &Eccentrici Lunae haec est: qualium partium Semidiameter &Eecentriri. Orbitae Lunae AF est 100000. talium est radius Epicycli primi FG 5800. &Radius Epicycli secundi, G M 2900. Radius circelli AB est partium 2174. R F autem radius nimirum minoris circelli tantùm 40. minut. Secundùm hanc proportionem orbium, angulus primę inęqualitatis non major existit in omnibus Pleniluniis &Noviluniis grad. §. 52. 30.