# Selenographia 175

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/175

Itaque centrum Epicycli secundi semper in lemicirculo inferiori HIO secundùm ordinem signorum progreditur, & in semicirculo superiori OG H contra seriem signorum. 4. In hoc Epicyclo secundo, Luna primùm ipsa movetur, & quidem sic; quando centrum Epicycli secundi est in G, Apogaeo nempe Epicycli primi, tunc Luna versatur in K, in Perigaeo, ut ita dicam, Epicycli secundi, quod in omnibus Conjunctionibus & Oppositionibus contingit. Quando autem centrum Epicycli secundi, ad H & O pervenit, quod fit in omnibus Quadraturis, tunc Luna in Apogaeo Epicycli secundi existit. Quod si verò Luna inter Conjunctionem, vel Oppositionem, & Quadraturas sita sit, aliter se se res habet, quemadmodum ex figurâ sequenti clariùs elucescet; ut & hoc, Lunam nunquam à Terrâ elongari intervallo toto AM. Cùm autem Luna in Perigaeo extat, centrum Epicycli secundi G in I situm est, tanquam in Perigaeo Epicycli primi, & Luna respectu Terrae centri A, in Epicycli superiori parte secundi M; quod benè notetur. Motus igitur Lunae in hoc Epicyclo secundo, ad centrum Epicycli primi duplus est; hic motus qui in illo Epicyclo primo conficitur, à quibusdam nominatur Anomalia Eccentrici, ab Alphonsinis centrum Lunae, & duplex longitudo, vel duplicata distantia Lunae à Sole; quae nihil aliud est, quàm mensura arcus secundi Epicycli, inita ab ejus Perigaeo K, ad Lunare corpus per L secundùm sign. sequelam. Idcirco cùm motus Epicyli secundi, duplus sit ad motum Epicycli primi, propterea etiam Luna hunc Epicyclum bis percurrere potest, priusquam centrum Epicycli secundi & primi semel tantùm circumferatur, ad lineam medii motus Solis. Hinc fit, uti jam dictum. quòd Luna semper in omnibus mediis Conjunctionibus & Oppositionibus in Perigaeo Epicycli secundi conspiciatur, in Quadraturis verò in Apogaeo, illius Epicycli, à centro Epicycli primi, puncto remotissimo, ubi etiam majores inaequalitates, & apparentiae differentias efficit, quàm in mediis ConjunctioniProportis Ebus, & Oppositionibus. Proportio Radiorum Epicyclorum picyclorum & Eccentrici Lunae haec est: qualium partium Semidiameter & Eecentriri. Orbitae Lunae AF est 100000. talium est radius Epicycli primi FG 5800. & Radius Epicycli secundi, G M 2900. Radius circelli AB est partium 2174. R F autem radius nimirum minoris circelli tantùm 40. minut. Secundùm hanc proportionem orbium, angulus primę inęqualitatis non major existit in omnibus Pleniluniis & Noviluniis grad. §. 52. 30.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
