# Selenographia 176

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/176

, at in Quadraturis grad. 7. 28. 10. Ex hac Theoriâ, & illis, quae jam dicta sunt, ferè omnes inaequalitates & Variationes Lunares intelligi & demonstrari possunt; unde nimirum Luna in Apogaeo tardior appareat, quàm in Perigaeo? Id quod inde oritur, quia centrum Epicycli secundi in Antecedentia, hoc est quasi retrorsum fertur, uti notum, ut & Luna ipsa, infimam Epicycli partem percurrens; quod fit circa Apogaeum, vel Perigaeum Epicycli secundi. E contrario Luna existente in Perigaeo; & centro Epicycli secundi G, in inferiori parte Epicycli primi I, centrum Epicycli secundi G, non solùm in consequentia movetur, sed & Luna ipsa simul, centrumque Epicycli primi, adeò ut tres velocitates concurrant: necesse igitur est Lunam in Perigaeo multò velociorem apparere, quam in Apogaeo. In punctis mediae remotionis, motus videtur mediocris, quia inibi circulatio in Epicyclis, nec adversatur, nec juvat, motum centri Epicycli primi F, extra autem haec loca, motus aut crescit aut decrescit proportionaliter, ptout in hac figurâ majori conspicitur. Secundò, facilè etiam hinc colligitur, quare Lunae diameter in Apogaeo minor, quàm in Perigaeo appareat? eò nempe, quòd longiùs tunc ab oculo nostro sit remota. Quantae autem sit magnitudinis diameter tum temporis, circa finem hujus Capitis indicabitur. 11. Rem, ut eò clarior (cùm per se satis sit obscura) evadat, adhuc alio declarabo Schemate, ex quo non modò Lunae constitutio in Apogaeo, scilicet apud b, sed & in Perigaeo in inferiori parte apud i cernitur: insuperque, quaenam sit ratio, motus centrorum Epicyclorum & duplicatae distantiae nimirum m) & hujuscemodi? Omnes quidem variationes, casus, & inaequalitates, in hanc unicam figuram compingere haud potui, propter linearum confusionem: quamobrem circellum Eccentricitatis omisi, & A tantùm, tanquam centrum Terrae retinui, neque circellum librationis in Eccentrico depinxi. Linea, quę transit per centrum Epicycli primi b, ut in hac figurâ i Ab, lineam indicat Apogaeam, omnes lineae minores omuium figurarum, quae ex centro Epicyli primi, per centrum Epicycli secundi feruntur, itidem sunt lineae Apogaei. Omnes autem Lineae ex centro A, per corpus Lunae transeuntes, verum locum Lunae in Eclipticâ monstrant: Angulus c A , vel d AD (ut & reliqui) est Prostaphaeresis Epicyclica; Prostaphęresin Eccentricitatis hac vice delineare haud potui, cùm illâ etiam opus hoc tempore non habeamus. 12.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
