# Selenographia 178

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/178

Denique plura alia dicenda restarent, si omnia & singula, quae ad motum Lunae spectant, & ex hoc oriuntur, plenè pertractare nobis propositum esset; sed id adversatur impraesentiarum, uti jam saepiùs memini, instituto meo: siquidem etiam opinor, haec quae breviter dicta sunt, huic Selenographię sufficere. Attamen de inaequalitate Mensis Synodici, de quo jam ex parte facta est mentio, paucula adhuc addam: impossibile enim est, absque Mensis hujus cognitione, Phases sequentes rectè intelligere. Proinde si hi Menses Synodici ab omni parte sibi ipsis essent aequales, utique & Phases cujuslibet Lunationis forent consimiles; atqui has maximè variare, sequentes observationes satis superque demonstrabunt. Caussa hujus variationis, est inaequalitas utriusque Sideris, tam Solis, quam Lunae, ut Kepplerus loquitur. Nam quod Solem attinet, ab eo aestate, cùm est tardus, & ejus motus circa suum Apogaeum, Menses proveniunt breviores, quia Luna Solem citiùs assequitur: hyeme circa Solis Perigaeum menses sunt longiores, quia tardiùs Luna Solem velocem assequitur. Rursum altera caussa est Luna, tarda cùm sit in Apogaeo suo, velox in Perigaeo: tardiùs igitur illic, quàm hic, caeteris paribus, conficit residuum illud, quod illi superest ad Solem, supra confectum reditum Anomalicum. Compositis igitur in unum caussis, cùm Sol est Perigaeus, Luna Apogaea, mensis est ferè 30. solidorum dierum, (deficiunt enim horae tantùm 4. min. 23.) vicissim, cùm Sol Apogaeus, Luna Perigaea, mensis habet dies tantùm 29. horas 6. min. 42. Quod si à Quadrâ numeremus ad quadram: major esse poterit Mensium inaequalitas. Potest enim semissis Mensis à quadrâ ad quadram excurrere proximè ad dies sedecim: semissis alter contrahi ad dies tredecim cum dimidio, paulò plus. Apogaea verò Luminaria faciunt Mensem D. 29. Hor. 15. min. 7. longum; Perigaea D. 29. Hor. 10. min. 24. longum. 13. Caeterùm, cùm hoc loco de Mense Synodico dictum sit, qui nil nisi Lunatio ipsa est, vel tempus illud, in quo omnes Lunationes, vel Lunae Illuminationes, & luminis vicissitudines, ab unâ Conjunctione usque ad alteram, fiunt: idcirco haud absonum opinor, eâdem operâ etiam diagrammate quodam declarare, unde tam variae luminis Lunae vicissitudines, & phases oriantur, & quaenam hujus rei sit ratio?

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
