# Selenographia 180

Johannes Hevelius, Selenographia, CANIUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johannes-hevelius/selenographia/180

Pars quidem PQ, etiam à Sole illuminatur; sed non sufficienter nobis obvertitur, quò in conspectum venire possit: quamobrem & simplicibus tantùm lineis, in omnibus Lunae figuris, est expressa, ut eò citiùs animadvertatur, quicquid à Sole illustratur, & à nobis minimè conspici possit; pars autem illa lineis nudata, semper cernitur. Quantò igitur longiùs Luna digreditur à Sole, tantò majus apparet incrementum luminis, oculo nostro, quia angulus R BQ magis magisque se dilatat; sicuti videre licet in figurâ E & omnibus sequentibus, usque ad Plenilunium I: postmodum in eâdem proportione hic angulus decrescit, uti antea creverat; quod manifestè in K, L, M, N, O, deprehenditur. Circa F & M, Quadraturae se se offerunt; Luna namque ibidem 90. gradus à Sole elongatur: pars quidem illuminata conspicua, in utraque figurâ paululùm major, quàm revera esse debeat, apparet: ratio autem est, quòd in hoc Schemate, verae proportiones Solis & Lunae, ut & distantiarum Terrae, Lunę, & Solis minimè fuerint observatae. Non est igitur, quòd hae Phases in minimis particulis considerentur, nec multùm interest, dummodo in hac figurâ incrementum, & decrementum clarè satis sit explicatum. Res ut eò manifestior evadat, aliam adhuc apponere libuit figuram, ad repraesentandum verum, tam Lunae crescentis, quàm decrescentis aspectum, qualis ejus nempe in Coelo sit positus, & quomodo in suo Eccentrico crescat & decrescat? Vbi & apparet, Lunam modò sinistram versus cornua extendere; cùm videlicet Sol ad dextram est situs; modò dextram versùs cornua vertere, Lunâ nimirum decrescente & Sole ad sinistram existente. Nam Luna semper cornibus à Sole aversis splendet. Quemadmodum igitur diversissimae Phases Lunares dantur, pro variâ Lunae à Sole elongatione, ita & Astronomi, diversa nomina melioris distinctionis caussâ ipsis imposuerunt. E. g. Quando Luna in verâ conjunctione Solis apud C, versatur, tunc appellatur, Luna Silens, Nova, Vacua, Sitiens, Luna exstincta, Novilunium, Neomenia, Interlunium, Nox illunis. Quamprimùm autem crescere incipit, Accensio luminis Lunae vocatur; postea Corniculata, Novacularis, Falcata, Curvata in Cornua.

---

Johannes Hevelius, Selenographia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
